| Proxima Cornelii Fusci procuratoris auctoritas. is | 3.4.1 |
| quoque inclementer in Vitellium invehi solitus nihil spei sibi | |
| inter adversa reliquerat. Tampius Flavianus, natura ac se- | |
| necta cunctator, suspiciones militum inritabat, tamquam | |
| adfinitatis cum Vitellio meminisset; idemque, quod coeptante | 5 |
| legionum motu profugus, dein sponte remeaverat, perfidiae | |
| locum quaesisse credebatur. nam Flavianum, omissa Panno- | |
| nia ingressum Italiam et discrimini exemptum, rerum nova- | |
| rum cupido legati nomen resumere et misceri civilibus armis | |
| impulerat, suadente Cornelio Fusco, non quia industria Fla- | 10 |
| viani egebat, sed ut consulare nomen surgentibus cum ma- | |
| xime partibus honesta specie praetenderetur. |