| Ceterum ut transmittere in Italiam impune et usui | 3.5.1 |
| foret, scriptum Aponio Saturnino, cum exercitu Moesico celera- | |
| ret. ac ne inermes provinciae barbaris nationibus exponerentur, | |
| principes Sarmatarum Iazugum, penes quos civitatis regimen, | |
| in commilitium adsciti. plebem quoque et vim equitum, qua | 5 |
| sola valent, offerebant: remissum id munus, ne inter discor- | |
| dias externa molirentur aut maiore ex diverso mercede ius | |
| fasque exuerent. trahuntur in partis Sido atque Italicus reges | |
| Sueborum, quis vetus obsequium erga Romanos et gens fidei | |
| †commissior† patientior. posita in latus auxilia, infesta | 10 |
| Raetia, cui Porcius Septiminus procurator erat, incorruptae | |
| erga Vitellium fidei. igitur Sextilius Felix cum ala Auriana | |
| et octo cohortibus ac Noricorum iuventute ad occupandam | |
| ripam Aeni fluminis, quod Raetos Noricosque interfluit, mis- | |
| sus. nec his aut illis proelium temptantibus, fortuna partium | 15 |
| alibi transacta. |