| Antonio vexillarios e cohortibus et partem equitum ad | 3.6.1 |
| invadendam Italiam rapienti comes fuit Arrius Varus, strenuus | |
| bello, quam gloriam et dux Corbulo et prosperae in Armenia | |
| res addiderant. idem secretis apud Neronem sermonibus fe- | |
| rebatur Corbulonis virtutes criminatus; unde infami gratia | 5 |
| primum pilum adepto laeta ad praesens male parta mox in | |
| perniciem vertere. sed Primus ac Varus occupata Aquileia | |
| <per> proxima quaeque et Opitergii et Altini laetis animis acci- | |
| piuntur. relictum Altini praesidium adversus classis Raven- | |
| natis <conatus>, nondum defectione eius audita. inde Patavium | 10 |
| et Ateste partibus adiunxere. illic cognitum tris Vitellianas | |
| cohortis et alam, cui Sebosianae nomen, ad Forum Alieni | |
| ponte iuncto consedisse. placuit occasio invadendi incurio- | |
| sos; nam id quoque nuntiabatur. luce prima inermos pleros- | |
| que oppressere. praedictum ut paucis interfectis ceteros | 15 |
| pavore ad mutandam fidem cogerent. et fuere qui se sta- | |
| tim dederent: plures abrupto ponte instanti hosti viam abstu- | |
| lerunt. principia belli secundum Flavianos data. |