| Quaesitum inde quae sedes bello legeretur. Verona | 3.8.1 |
| potior visa, patentibus circum campis ad pugnam equestrem, | |
| qua praevalebant: simul coloniam copiis validam auferre Vi- | |
| tellio in rem famamque videbatur. possessa ipso transitu Vi- | |
| cetia; quod per se parvum (etenim modicae municipio vires) | 5 |
| magni momenti locum obtinuit reputantibus illic Caecinam | |
| genitum et patriam hostium duci ereptam. in Veronensibus | |
| pretium fuit: exemplo opibusque partis iuvere; et interie- | |
| ctus exercitus Raetiam Iuliasque Alpis, [ac] ne pervium | |
| illa Germanicis exercitibus foret, obsaepserat. quae ignara | 10 |
| Vespasiano aut vetita: quippe Aquileiae sisti bellum expe- | |
| ctarique Mucianum iubebat, adiciebatque imperio consilium, | |
| quando Aegyptus, claustra annonae, vectigalia opulentissi- | |
| marum provinciarum obtinerentur, posse Vitellii exercitum | |
| egestate stipendii frumentique ad deditionem subigi. eadem | 15 |
| Mucianus crebris epistulis monebat, incruentam et sine luctu | |
| victoriam et alia huiusce modi praetexendo, sed gloriae avi- | |
| dus atque omne belli decus sibi retinens. ceterum ex distan- | |
| tibus terrarum spatiis consilia post res adferebantur. |