| Non tamen adeo virtutum sterile saeculum ut non et | 1.3.1 |
| bona exempla prodiderit. comitatae profugos liberos matres, | |
| secutae maritos in exilia coniuges: propinqui audentes, | |
| constantes generi, contumax etiam adversus tormenta ser- | |
| vorum fides; supremae clarorum virorum necessitates fortiter | 5 |
| toleratae et laudatis antiquorum mortibus pares exitus. praeter | |
| multiplicis rerum humanarum casus caelo terraque prodigia | |
| et fulminum monitus et futurorum praesagia, laeta tristia, | |
| ambigua manifesta; nec enim umquam atrocioribus populi | |
| Romani cladibus magisve iustis indiciis adprobatum est non | 10 |
| esse curae deis securitatem nostram, esse ultionem. |