| Ceterum antequam destinata componam, repetendum | 1.4.1 |
| videtur qualis status urbis, quae mens exercituum, quis ha- | |
| bitus provinciarum, quid in toto terrarum orbe validum, quid | |
| aegrum fuerit, ut non modo casus eventusque rerum, qui | |
| plerumque fortuiti sunt, sed ratio etiam causaeque noscan- | 5 |
| tur. finis Neronis ut laetus primo gaudentium impetu fuerat, | |
| ita varios motus animorum non modo in urbe apud patres aut | |
| populum aut urbanum militem, sed omnis legiones ducesque | |
| conciverat, evulgato imperii arcano posse principem alibi | |
| quam Romae fieri. sed patres laeti, usurpata statim libertate | 10 |
| licentius ut erga principem novum et absentem; primores | |
| equitum proximi gaudio patrum; pars populi integra et ma- | |
| gnis domibus adnexa, clientes libertique damnatorum et exu- | |
| lum in spem erecti: plebs sordida et circo ac theatris sueta, | |
| simul deterrimi servorum, aut qui adesis bonis per dedecus | 15 |
| Neronis alebantur, maesti et rumorum avidi. |