Miles urbanus longo Caesarum sacramento imbutus et 1.5.1
ad destituendum Neronem arte magis et impulsu quam suo
ingenio traductus, postquam neque dari donativum sub no-
mine Galbae promissum neque magnis meritis ac praemiis
eundem in pace quem in bello locum praeventamque gra- 5
tiam intellegit apud principem a legionibus factum, pronus
ad novas res scelere insuper Nymphidii Sabini praefecti im-
perium sibi molientis agitatur. et Nymphidius quidem in ipso
conatu oppressus, set quamvis capite defectionis ablato ma-
nebat plerisque militum conscientia, nec deerant sermones 10
senium atque avaritiam Galbae increpantium. laudata olim et
militari fama celebrata severitas eius angebat aspernantis ve-
terem disciplinam atque ita quattuordecim annis a Nerone ad-
suefactos ut haud minus vitia principum amarent quam olim
virtutes verebantur. accessit Galbae vox pro re publica ho- 15
nesta, ipsi anceps, legi a se militem, non emi; nec enim ad
hanc formam cetera erant.