| At Caecina, defectione classis vulgata, primores | 3.13.1 |
| centurionum et paucos militum, ceteris per militiae munera | |
| dispersis, secretum castrorum adfectans in principia vocat. | |
| ibi Vespasiani virtutem virisque partium extollit: transfugisse | |
| classem, in arto commeatum, adversas Gallias Hispaniasque, | 5 |
| nihil in urbe fidum; atque omnia de Vitellio in deterius. | |
| mox incipientibus qui conscii aderant, ceteros re nova atto- | |
| nitos in verba Vespasiani adigit; simul Vitellii imagines de- | |
| reptae et missi qui Antonio nuntiarent. sed ubi totis castris | |
| in fama proditio, recurrens in principia miles praescriptum | 10 |
| Vespasiani nomen, proiectas Vitellii effigies aspexit, vastum | |
| primo silentium, mox cuncta simul erumpunt. huc cecidisse | |
| Germanici exercitus gloriam ut sine proelio, sine vulnere | |
| vinctas manus et capta traderent arma? quas enim ex diverso | |
| legiones? nempe victas; et abesse unicum Othoniani exer- | 15 |
| citus robur, primanos quartadecimanosque, quos tamen is- | |
| dem illis campis fuderint straverintque. ut tot armatorum milia, | |
| velut grex venalium, exuli Antonio donum darentur? octo | |
| nimirum legiones unius classis accessionem fore. id Basso, | |
| id Caecinae visum, postquam domos hortos opes principi | 20 |
| abstulerint, etiam militem auferre. integros incruentosque, | |
| Flavianis quoque partibus vilis, quid dicturos reposcentibus | |
| aut prospera aut adversa? |