| Ne in Vitellii quidem partibus quietae mentes: exi- | 3.12.1 |
| tiosiore discordia non suspicionibus vulgi, sed perfidia ducum | |
| turbabantur. Lucilius Bassus classis Ravennatis praefectus | |
| ambiguos militum animos, quod magna pars Dalmatae Panno- | |
| niique erant, quae provinciae Vespasiano tenebantur, parti- | 5 |
| bus eius adgregaverat. nox proditioni electa, ut ceteris igna- | |
| ris soli in principia defectores coirent. Bassus pudore seu | |
| metu, quisnam exitus foret, intra domum opperiebatur. trie- | |
| rarchi magno tumultu Vitellii imagines invadunt; et paucis | |
| resistentium obtruncatis ceterum vulgus rerum novarum studio | 10 |
| in Vespasianum inclinabat. tum progressus Lucilius auctorem | |
| se palam praebet. classis Cornelium Fuscum praefectum sibi | |
| destinat, qui propere adcucurrit. Bassus honorata custodia | |
| Liburnicis navibus Atriam pervectus a praefecto alae Viben- | |
| nio Rufino, praesidium illic agitante, vincitur, sed exoluta | 15 |
| statim vincula interventu Hormi Caesaris liberti: is quoque | |
| inter duces habebatur. |