| Legiones velut tabe infectae Aponium Saturninum | 3.11.1 |
| Moesici exercitus legatum eo atrocius adgrediuntur, quod | |
| non, ut prius, labore et opere fessae, sed medio diei exar- | |
| serant, vulgatis epistulis, quas Saturninus ad Vitellium scri- | |
| psisse credebatur. ut olim virtutis modestiaeque, tunc pro- | 5 |
| cacitatis et petulantiae certamen erat, ne minus violenter | |
| Aponium quam Flavianum ad supplicium deposcerent. quippe | |
| Moesicae legiones adiutam a se Pannonicorum ultionem re- | |
| ferentes, et Pannonici, velut absolverentur aliorum seditione, | |
| iterare culpam gaudebant. in hortos, in quibus devertebatur | 10 |
| Saturninus, pergunt. nec tam Primus et Aponianus et Mes- | |
| sala, quamquam omni modo nisi, eripuere Saturninum quam | |
| obscuritas latebrarum, quibus occulebatur, vacantium forte | |
| balnearum fornacibus abditus. mox omissis lictoribus Pata- | |
| vium concessit. digressu consularium uni Antonio vis ac | 15 |
| potestas in utrumque exercitum fuit, cedentibus collegis et | |
| obversis militum studiis. nec deerant qui crederent utramque | |
| seditionem fraude Antonii coeptam, ut solus bello frueretur. |