| Adventu deinde duarum legionum, e quibus tertiam | 3.10.1 |
| Dillius Aponianus, octavam Numisius Lupus ducebant, osten- | |
| tare viris et militari vallo Veronam circumdare placuit. forte | |
| Galbianae legioni in adversa fronte valli opus cesserat, et | |
| visi procul sociorum equites vanam formidinem ut hostes | 5 |
| fecere. rapiuntur arma metu proditionis. ira militum in Tam- | |
| pium Flavianum incubuit, nullo criminis argumento, sed iam | |
| pridem invisus turbine quodam ad exitium poscebatur: pro- | |
| pinquum Vitellii, proditorem Othonis, interceptorem donativi | |
| clamitabant. nec defensioni locus, quamquam supplicis ma- | 10 |
| nus tenderet, humi plerumque stratus, lacera veste, pectus | |
| atque ora singultu quatiens. id ipsum apud infensos inci- | |
| tamentum erat, tamquam nimius pavor conscientiam argueret. | |
| obturbabatur militum vocibus Aponius, cum loqui coeptaret; | |
| fremitu et clamore ceteros aspernantur. uni Antonio apertae | 15 |
| militum aures; namque et facundia aderat mulcendique vul- | |
| gum artes et auctoritas. ubi crudescere seditio et a conviciis | |
| ac probris ad tela et manus transibant, inici catenas Flaviano | |
| iubet. sensit ludibrium miles, disiectisque qui tribunal tue- | |
| bantur extrema vis parabatur. opposuit sinum Antonius stricto | 20 |
| ferro, aut militum se manibus aut suis moriturum obtestans, | |
| ut quemque notum et aliquo militari decore insignem aspe- | |
| xerat, ad ferendam opem nomine ciens. mox conversus ad | |
| signa et bellorum deos, hostium potius exercitibus illum fu- | |
| rorem, illam discordiam inicerent orabat, donec fatisceret | 25 |
| seditio et extremo iam die sua quisque in tentoria dilaberen- | |
| tur. profectus eadem nocte Flavianus obviis Vespasiani litte- | |
| ris discrimini exemptus est. |