| Non erat Othonis mollis et corpori similis animus. | 1.22.1 |
| et intimi libertorum servorumque, corruptius quam in privata | |
| domo habiti, aulam Neronis et luxus, adulteria, matrimonia | |
| ceterasque regnorum libidines avido talium, si auderet, ut | |
| sua ostentantes, quiescenti ut aliena exprobrabant, urgen- | 5 |
| tibus etiam mathematicis, dum novos motus et clarum Othoni | |
| annum observatione siderum adfirmant, genus hominum po- | |
| tentibus infidum, sperantibus fallax, quod in civitate nostra | |
| et vetabitur semper et retinebitur. multos secreta Poppaeae | |
| mathematicos, pessimum principalis matrimonii instrumentum, | 10 |
| habuerant: e quibus Ptolemaeus Othoni in Hispania comes, | |
| cum superfuturum eum Neroni promisisset, postquam ex | |
| eventu fides, coniectura iam et rumore senium Galbae et | |
| iuventam Othonis computantium persuaserat fore ut in impe- | |
| rium adscisceretur. sed Otho tamquam peritia et monitu fa- | 15 |
| torum praedicta accipiebat, cupidine ingenii humani libentius | |
| obscura credendi. nec deerat Ptolemaeus, iam et sceleris | |
| instinctor, ad quod facillime ab eius modi voto transitur. |