| At Vitellianus exercitus, cui adquiescere Cremonae | 3.22.1 |
| et reciperatis cibo somnoque viribus confectum algore atque | |
| inedia hostem postera die profligare ac proruere ratio fuit, | |
| indigus rectoris, inops consilii, tertia ferme noctis hora pa- | |
| ratis iam dispositisque Flavianis impingitur. ordinem agminis | 5 |
| disiecti per iram ac tenebras adseverare non ausim, quam- | |
| quam alii tradiderint quartam Macedonicam dextrum suorum | |
| cornu, quintam et quintam decimam cum vexillis nonae se- | |
| cundaeque et vicensimae Britannicarum legionum mediam | |
| aciem, sextadecimanos duoetvicensimanosque et primanos | 10 |
| laevum cornu complesse. Rapaces atque Italici omnibus se | |
| manipulis miscuerant; eques auxiliaque sibi ipsi locum le- | |
| gere. proelium tota nocte varium, anceps, atrox, his, rur- | |
| sus illis exitiabile. nihil animus aut manus, ne oculi quidem | |
| provisu iuvabant. eadem utraque acie arma, crebris inter- | 15 |
| rogationibus notum pugnae signum, permixta vexilla, ut | |
| quisque globus capta ex hostibus huc vel illuc raptabat. ur- | |
| gebatur maxime septima legio, nuper a Galba conscripta. | |
| occisi sex primorum ordinum centuriones, abrepta quaedam | |
| signa: ipsam aquilam Atilius Verus primi pili centurio multa | 20 |
| cum hostium strage et ad extremum moriens servaverat. |