| Igitur Antonius, ubi noscere suos noscique poterat, | 3.24.1 |
| alios pudore et probris, multos laude et hortatu, omnis spe | |
| promissisque accendens, cur resumpsissent arma, Pan- | |
| nonicas legiones interrogabat: illos esse campos, in quibus | |
| abolere labem prioris ignominiae, ubi reciperare gloriam | 5 |
| possent. tum ad Moesicos conversus principes auctoresque | |
| belli ciebat: frustra minis et verbis provocatos Vitellianos, | |
| si manus eorum oculosque non tolerent. haec, ut quosque | |
| accesserat; plura ad tertianos, veterum recentiumque admo- | |
| nens, ut sub M. Antonio Parthos, sub Corbulone Armenios, | 10 |
| nuper Sarmatas pepulissent. mox infensus praetorianis 'vos' | |
| inquit, 'nisi vincitis, pagani, quis alius imperator, quae ca- | |
| stra alia excipient? illic signa armaque vestra sunt, et mors | |
| victis; nam ignominiam consumpsistis.' undique clamor, et | |
| orientem solem (ita in Syria mos est) tertiani salutavere. | 15 |