Iam legiones in testudinem glomerabantur, et alii
|
3.31.1
|
tela saxaque incutiebant, cum languescere paulatim Vitellia-
|
|
norum animi. ut quis ordine anteibat, cedere fortunae, ne
|
|
Cremona quoque excisa nulla ultra venia omnisque ira vi-
|
|
ctoris non in vulgus inops, sed in tribunos centurionesque,
|
5
|
ubi pretium caedis erat, reverteretur. gregarius miles futuri
|
|
socors et ignobilitate tutior perstabat: vagi per vias, in do-
|
|
mibus abditi pacem ne tum quidem orabant, cum bellum po-
|
|
suissent. primores castrorum nomen atque imagines Vitellii
|
|
amoliuntur; catenas Caecinae (nam etiam tunc vinctus erat)
|
10
|
exolvunt orantque ut causae suae deprecator adsistat. asper-
|
|
nantem tumentemque lacrimis fatigant, extremum malorum,
|
|
tot fortissimi viri proditoris opem invocantes; mox velamenta
|
|
et infulas pro muris ostentant. cum Antonius inhiberi tela
|
|
iussisset, signa aquilasque extulere; maestum inermium
|
15
|
agmen deiectis in terram oculis sequebatur. circumstiterant
|
|
victores et primo ingerebant probra, intentabant ictus: mox,
|
|
ut praeberi ora contumeliis et posita omni ferocia cuncta
|
|
victi patiebantur, subit recordatio illos esse qui nuper Be-
|
|
driaci victoriae temperassent. sed ubi Caecina praetexta
|
20
|
lictoribusque insignis, dimota turba, consul incessit, exarsere
|
|
victores: superbiam saevitiamque (adeo invisa scelera sunt),
|
|
etiam perfidiam obiectabant. obstitit Antonius datisque de-
|
|
fensoribus ad Vespasianum dimisit.
|
|