Plebs interim Cremonensium inter armatos conflicta- 3.32.1
batur; nec procul caede aberant, cum precibus ducum miti-
gatus est miles. et vocatos ad contionem Antonius adloqui-
tur, magnifice victores, victos clementer, de Cremona in
neutrum. exercitus praeter insitam praedandi cupidinem ve- 5
tere odio ad excidium Cremonensium incubuit. iuvisse par-
tis Vitellianas Othonis quoque bello credebantur; mox ter-
tiadecimanos ad extruendum amphitheatrum relictos, ut sunt
procacia urbanae plebis ingenia, petulantibus iurgiis inluse-
rant. auxit invidiam editum illic a Caecina gladiatorum spe- 10
ctaculum eademque rursus belli sedes et praebiti in acie
Vitellianis cibi, caesae quaedam feminae studio partium ad
proelium progressae; tempus quoque mercatus ditem alioqui
coloniam maiore opum specie complebat. ceteri duces in ob-
scuro: Antonium fortuna famaque omnium oculis exposuerat. 15
is balineas abluendo cruori propere petit. excepta vox est,
cum teporem incusaret, statim futurum ut incalescerent: ver-
nile dictum omnem invidiam in eum vertit, tamquam signum
incendendae Cremonae dedisset, quae iam flagrabat.