| At Vitellius profecto Caecina, cum Fabium Valentem | 3.36.1 |
| paucis post diebus ad bellum impulisset, curis luxum obten- | |
| debat: non parare arma, non adloquio exercitioque militem | |
| firmare, non in ore vulgi agere, sed umbraculis hortorum | |
| abditus, ut ignava animalia, quibus si cibum suggeras, iacent | 5 |
| torpentque, praeterita instantia futura pari oblivione dimi- | |
| serat. atque illum in nemore Aricino desidem et marcen- | |
| tem proditio Lucilii Bassi ac defectio classis Ravennatis per- | |
| culit; nec multo post de Caecina adfertur mixtus gaudio do- | |
| lor et descivisse et ab exercitu vinctum. plus apud socordem | 10 |
| animum laetitia quam cura valuit. multa cum exultatione in | |
| urbem revectus frequenti contione pietatem militum laudibus | |
| cumulat; Publilium Sabinum praetorii praefectum ob amicitiam | |
| Caecinae vinciri iubet, substituto in locum eius Alfeno Varo. |