| Nota per eos dies Iunii Blaesi mors et famosa fuit, | 3.38.1 |
| de qua sic accepimus. gravi corporis morbo aeger Vitellius | |
| Servilianis hortis turrim vicino sitam conlucere per noctem | |
| crebris luminibus animadvertit. sciscitanti causam apud Cae- | |
| cinam Tuscum epulari multos, praecipuum honore Iunium | 5 |
| Blaesum nuntiatur; cetera in maius, de apparatu et solutis | |
| in lasciviam animis. nec defuere qui ipsum Tuscum et alios, | |
| sed criminosius Blaesum incusarent, quod aegro principe | |
| laetos dies ageret. ubi asperatum Vitellium et posse Blaesum | |
| perverti satis patuit iis qui principum offensas acriter spe- | 10 |
| culantur, datae L. Vitellio delationis partes. ille infensus | |
| Blaeso aemulatione prava, quod eum omni dedecore maculo- | |
| sum egregia fama anteibat, cubiculum imperatoris reserat, | |
| filium eius sinu complexus et genibus accidens. causam con- | |
| fusionis quaerenti, non se proprio metu nec sui anxium, sed | 15 |
| pro fratre, pro liberis fratris preces lacrimasque attulisse. | |
| frustra Vespasianum timeri, quem tot Germanicae legiones, | |
| tot provinciae virtute ac fide, tantum denique terrarum ac | |
| maris immensis spatiis arceat: in urbe ac sinu cavendum ho- | |
| stem, Iunios Antoniosque avos iactantem, qui se stirpe impe- | 20 |
| ratoria comem ac magnificum militibus ostentet. versas illuc | |
| omnium mentis, dum Vitellius amicorum inimicorumque ne- | |
| glegens fovet aemulum principis labores e convivio prospe- | |
| ctantem. reddendam pro intempestiva laetitia maestam et | |
| funebrem noctem, qua sciat et sentiat vivere Vitellium et im- | 25 |
| perare et, si quid fato accidat, filium habere. |