| Namque circumiectas civitates procurator Valerius | 3.43.1 |
| Paulinus, strenuus militiae et Vespasiano ante fortunam ami- | |
| cus, in verba eius adegerat; concitisque omnibus, qui ex- | |
| auctorati a Vitellio bellum sponte sumebant, Foroiuliensem | |
| coloniam, claustra maris, praesidio tuebatur, eo gravior | 5 |
| auctor, quod Paulino patria Forum Iulii et honos apud prae- | |
| torianos, quorum quondam tribunus fuerat, ipsique pagani | |
| favore municipali et futurae potentiae spe iuvare partis ad- | |
| nitebantur. quae ut paratu firma et aucta rumore apud varios | |
| Vitellianorum animos increbruere, Fabius Valens cum quat- | 10 |
| tuor speculatoribus et tribus amicis, totidem centurionibus, | |
| ad navis regreditur; Maturo ceterisque remanere et in verba | |
| Vespasiani adigi volentibus fuit. ceterum ut mare tutius Va- | |
| lenti quam litora aut urbes, ita futuri ambiguus et magis quid | |
| vitaret quam cui fideret certus, adversa tempestate Stoecha- | 15 |
| das Massiliensium insulas adfertur. ibi eum missae a Paulino | |
| Liburnicae oppressere. |