| Capto Valente cuncta ad victoris opes conversa, | 3.44.1 |
| initio per Hispaniam a prima Adiutrice legione orto, quae | |
| memoria Othonis infensa Vitellio decimam quoque ac | |
| sextam traxit. nec Galliae cunctabantur. et Britanniam | |
| inditus erga Vespasianum favor, quod illic secundae legioni | 5 |
| a Claudio praepositus et bello clarus egerat, non sine motu | |
| adiunxit ceterarum, in quibus plerique centuriones ac milites | |
| a Vitellio provecti expertum iam principem anxii mutabant. |