| Ea discordia et crebris belli civilis rumoribus Bri- | 3.45.1 |
| tanni sustulere animos auctore Venutio, qui super insitam | |
| ferociam et Romani nominis odium propriis in Cartimanduam | |
| reginam stimulis accendebatur. Cartimandua Brigantibus im- | |
| peritabat, pollens nobilitate; et auxerat potentiam, postquam | 5 |
| capto per dolum rege Carataco instruxisse triumphum Clau- | |
| dii Caesaris videbatur. inde opes et rerum secundarum | |
| luxus: spreto Venutio (is fuit maritus) armigerum eius Vello- | |
| catum in matrimonium regnumque accepit. concussa statim | |
| flagitio domus: pro marito studia civitatis, pro adultero libido | 10 |
| reginae et saevitia. igitur Venutius accitis auxiliis, simul | |
| ipsorum Brigantum defectione in extremum discrimen Carti- | |
| manduam adduxit. tum petita a Romanis praesidia. et co- | |
| hortes alaeque nostrae variis proeliis, exemere tamen peri- | |
| culo reginam; regnum Venutio, bellum nobis relictum. | 15 |