| Celeberrimos auctores habeo tantam victoribus ad- | 3.51.1 |
| versus fas nefasque inreverentiam fuisse ut gregarius eques | |
| occisum a se proxima acie fratrem professus praemium a | |
| ducibus petierit. nec illis aut honorare eam caedem ius homi- | |
| num aut ulcisci ratio belli permittebat. distulerant tamquam | 5 |
| maiora meritum quam quae statim exolverentur; nec quid- | |
| quam ultra traditur. ceterum et prioribus civium bellis par | |
| scelus inciderat. nam proelio, quo apud Ianiculum adversus | |
| Cinnam pugnatum est, Pompeianus miles fratrem suum, dein | |
| cognito facinore se ipsum interfecit, ut Sisenna memorat: | 10 |
| tanto acrior apud maiores, sicut virtutibus gloria, ita flagitiis | |
| paenitentia fuit. sed haec aliaque ex vetere memoria petita, | |
| quotiens res locusque exempla recti aut solacia mali poscet, | |
| haud absurde memorabimus. |