| Antonio ducibusque partium praemitti equites omnem- | 3.52.1 |
| que Vmbriam explorari placuit, si qua Appennini iuga clemen- | |
| tius adirentur: acciri aquilas signaque et quidquid Veronae | |
| militum foret, Padumque et mare commeatibus compleri. | |
| erant inter duces qui necterent moras: quippe nimius iam | 5 |
| Antonius, et certiora ex Muciano sperabantur. namque Mu- | |
| cianus tam celeri victoria anxius et, ni praesens urbe poti- | |
| retur, expertem se belli gloriaeque ratus, ad Primum et Varum | |
| media scriptitabat, instandum coeptis aut rursus cunctandi | |
| utilitates disserens atque ita compositus ut ex eventu rerum | 10 |
| adversa abnueret vel prospera agnosceret. Plotium Gry- | |
| pum, nuper a Vespasiano in senatorium ordinem adscitum | |
| ac legioni praepositum, ceterosque sibi fidos apertius mo- | |
| nuit, hique omnes de festinatione Primi ac Vari sinistre et | |
| Muciano volentia rescripsere. quibus epistulis Vespasiano | 15 |
| missis effecerat ut non pro spe Antonii consilia factaque | |
| eius aestimarentur. |