| Duces partium ut Carsulas venere, paucos ad re- | 3.60.1 |
| quiem dies sumunt, donec aquilae signaque legionum adse- | |
| querentur. et locus ipse castrorum placebat, late prospectans, | |
| tuto copiarum adgestu, florentissimis pone tergum municipiis; | |
| simul conloquia cum Vitellianis decem milium spatio distan- | 5 |
| tibus et proditio sperabatur. aegre id pati miles et victoriam | |
| malle quam pacem; ne suas quidem legiones opperiebantur, | |
| ut praedae quam periculorum socias. vocatos ad contionem | |
| Antonius docuit esse adhuc Vitellio viris, ambiguas, si deli- | |
| berarent, acris, si desperassent. initia bellorum civilium | 10 |
| fortunae permittenda: victoriam consiliis et ratione perfici. | |
| iam Misenensem classem et pulcherrimam Campaniae oram | |
| descivisse, nec plus e toto terrarum orbe reliquum Vitellio | |
| quam quod inter Tarracinam Narniamque iaceat. satis gloriae | |
| proelio Cremonensi partum et exitio Cremonae nimium in- | 15 |
| vidiae: ne concupiscerent Romam capere potius quam ser- | |
| vare. maiora illis praemia et multo maximum decus, si in- | |
| columitatem senatui populoque Romano sine sanguine quae- | |
| sissent. his ac talibus mitigati animi. |