| Vt terrorem Italiae possessa Mevania ac velut rena- | 3.59.1 |
| tum ex integro bellum intulerat, ita haud dubium erga Fla- | |
| vianas partis studium tam pavidus Vitellii discessus addidit. | |
| erectus Samnis Paelignusque et Marsi aemulatione quod Cam- | |
| pania praevenisset, ut in novo obsequio, ad cuncta belli mu- | 5 |
| nia acres erant. sed foeda hieme per transitum Appennini | |
| conflictatus exercitus, et vix quieto agmine nives eluctanti- | |
| bus patuit quantum discriminis adeundum foret, ni Vitellium | |
| retro fortuna vertisset, quae Flavianis ducibus non minus | |
| saepe quam ratio adfuit. obvium illic Petilium Cerialem ha- | 10 |
| buere, agresti cultu et notitia locorum custodias Vitellii ela- | |
| psum. propinqua adfinitas Ceriali cum Vespasiano, nec ipse | |
| inglorius militiae, eoque inter duces adsumptus est. Flavio | |
| quoque Sabino ac Domitiano patuisse effugium multi tradi- | |
| dere; et missi ab Antonio nuntii per varias fallendi artis | 15 |
| penetrabant, locum ac praesidium monstrantes. Sabinus in- | |
| habilem labori et audaciae valetudinem causabatur: Domi- | |
| tiano aderat animus, sed custodes a Vitellio additi, quam- | |
| quam se socios fugae promitterent, tamquam insidiantes | |
| timebantur. atque ipse Vitellius respectu suarum necessitu- | 20 |
| dinum nihil in Domitianum atrox parabat. |