| Quae ubi Vitellio cognita, parte copiarum Narniae | 3.58.1 |
| cum praefectis praetorii relicta L. Vitellium fratrem cum sex | |
| cohortibus et quingentis equitibus ingruenti per Campaniam | |
| bello opposuit. ipse aeger animi studiis militum et clamori- | |
| bus populi arma poscentis refovebatur, dum vulgus ignavum | 5 |
| et nihil ultra verba ausurum falsa specie exercitum et legio- | |
| nes appellat. hortantibus libertis (nam amicorum eius quanto | |
| quis clarior, minus fidus) vocari tribus iubet, dantis nomina | |
| sacramento adigit. superfluente multitudine curam dilectus | |
| in consules partitur; servorum numerum et pondus argenti | 10 |
| senatoribus indicit. equites Romani obtulere operam pecu- | |
| niasque, etiam libertinis idem munus ultro flagitantibus. ea | |
| simulatio officii a metu profecta verterat in favorem; ac ple- | |
| rique haud proinde Vitellium quam casum locumque princi- | |
| patus miserabantur. nec deerat ipse vultu voce lacrimis mi- | 15 |
| sericordiam elicere, largus promissis, et quae natura trepi- | |
| dantium est, immodicus. quin et Caesarem se dici voluit, | |
| aspernatus antea, sed tunc superstitione nominis, et quia in | |
| metu consilia prudentium et vulgi rumor iuxta audiuntur. | |
| ceterum ut omnia inconsulti impetus coepta initiis valida | 20 |
| spatio languescunt, dilabi paulatim senatores equitesque, | |
| primo cunctanter et ubi ipse non aderat, mox contemptim et | |
| sine discrimine donec Vitellius pudore inriti conatus quae | |
| non dabantur remisit. |