| Luce prima Sabinus, antequam in vicem hostilia | 3.70.1 |
| coeptarent, Cornelium Martialem e primipilaribus ad Vitellium | |
| misit cum mandatis et questu quod pacta turbarentur: simu- | |
| lationem prorsus et imaginem deponendi imperii fuisse ad | |
| decipiendos tot inlustris viros. cur enim e rostris fratris do- | 5 |
| mum, imminentem foro et inritandis hominum oculis, quam | |
| Aventinum et penatis uxoris petisset? ita privato et omnem | |
| principatus speciem vitanti convenisse. contra Vitellium in | |
| Palatium, in ipsam imperii arcem regressum; inde armatum | |
| agmen emissum, stratam innocentium caedibus celeberrimam | 10 |
| urbis partem, ne Capitolio quidem abstineri. togatum nempe | |
| se et unum e senatoribus: dum inter Vespasianum ac Vitel- | |
| lium proeliis legionum, captivitatibus urbium, deditionibus | |
| cohortium iudicatur, iam Hispaniis Germaniisque et Britannia | |
| desciscentibus, fratrem Vespasiani mansisse in fide, donec | 15 |
| ultro ad condiciones vocaretur. pacem et concordiam victis | |
| utilia, victoribus tantum pulchra esse. si conventionis paeni- | |
| teat, non se, quem perfidia deceperit, ferro peteret, non filium | |
| Vespasiani vix puberem—quantum occisis uno sene et uno | |
| iuvene profici?—: iret obviam legionibus et de summa re- | 20 |
| rum illic certaret: cetera secundum eventum proelii cessura. | |
| trepidus ad haec Vitellius pauca purgandi sui causa respon- | |
| dit, culpam in militem conferens, cuius nimio ardori imparem | |
| esse modestiam suam; et monuit Martialem ut per secretam | |
| aedium partem occulte abiret, ne a militibus internuntius | 25 |
| invisae pacis interficeretur: ipse neque iubendi neque vetandi | |
| potens non iam imperator sed tantum belli causa erat. |