| Praevenerat rumor eiurari ab eo imperium, scripse- | 3.69.1 |
| ratque Flavius Sabinus cohortium tribunis ut militem cohi- | |
| berent. igitur tamquam omnis res publica in Vespasiani | |
| sinum cecidisset, primores senatus et plerique equestris or- | |
| dinis omnisque miles urbanus et vigiles domum Flavii Sabini | 5 |
| complevere. illuc de studiis vulgi et minis Germanicarum | |
| cohortium adfertur. longius iam progressus erat quam ut | |
| regredi posset; et suo quisque metu, ne disiectos eoque | |
| minus validos Vitelliani consectarentur, cunctantem in arma | |
| impellebant: sed quod in eius modi rebus accidit, consilium | 10 |
| ab omnibus datum est, periculum pauci sumpsere. circa | |
| lacum Fundani descendentibus qui Sabinum comitabantur | |
| armatis occurrunt promptissimi Vitellianorum. modicum ibi | |
| proelium improviso tumultu, sed prosperum Vitellianis fuit. | |
| Sabinus re trepida, quod tutissimum e praesentibus, arcem | 15 |
| Capitolii insedit mixto milite et quibusdam senatorum equi- | |
| tumque, quorum nomina tradere haud promptum est, quon- | |
| iam victore Vespasiano multi id meritum erga partis simu- | |
| lavere. subierunt obsidium etiam feminae, inter quas maxime | |
| insignis Verulana Gratilla, neque liberos neque propinquos | 20 |
| sed bellum secuta. Vitellianus miles socordi custodia clausos | |
| circumdedit; eoque concubia nocte suos liberos Sabinus et | |
| Domitianum fratris filium in Capitolium accivit, misso per | |
| neglecta ad Flavianos duces nuntio qui circumsideri ipsos | |
| et, ni subveniretur, artas res nuntiaret. noctem adeo quietam | 25 |
| egit ut digredi sine noxa potuerit: quippe miles Vitellii ad- | |
| versus pericula ferox, laboribus et vigiliis parum intentus | |
| erat, et hibernus imber repente fusus oculos aurisque im- | |
| pediebat. |