Interim ad L. Vitellium servus Vergilii Capitonis 3.77.1
perfugit pollicitusque, si praesidium acciperet, vacuam ar-
cem traditurum, multa nocte cohortis expeditas summis
montium iugis super caput hostium sistit: inde miles ad cae-
dem magis quam ad pugnam decurrit. sternunt inermos aut 5
arma capientis et quosdam somno excitos, cum tenebris,
pavore, sonitu tubarum, clamore hostili turbarentur. pauci
gladiatorum resistentes neque inulti cecidere: ceteri ad navis
ruebant, ubi cuncta pari formidine implicabantur, permixtis
paganis, quos nullo discrimine Vitelliani trucidabant. sex 10
Liburnicae inter primum tumultum evasere, in quis praefectus
classis Apollinaris; reliquae in litore captae, aut nimio ruen-
tium onere pressas mare hausit. Iulianus ad L. Vitellium
perductus et verberibus foedatus in ore eius iugulatur. fuere
qui uxorem L. Vitellii Triariam incesserent, tamquam gladio 15
militari cincta inter luctum cladisque expugnatae Tarracinae
superbe saeveque egisset. ipse lauream gestae prospere rei
ad fratrem misit, percontatus statim regredi se an perdo-
mandae Campaniae insistere iuberet. quod salutare non modo
partibus Vespasiani, sed rei publicae fuit. nam si recens 20
victoria miles et super insitam pervicaciam secundis ferox
Romam contendisset, haud parva mole certatum nec sine
exitio urbis foret. quippe L. Vitellio quamvis infami inerat
industria, nec virtutibus, ut boni, sed quo modo pessimus
quisque, vitiis valebat. 25