Dum haec in partibus Vitellii geruntur, digressus
|
3.78.1
|
Narnia Vespasiani exercitus festos Saturni dies Ocriculi per
|
|
otium agitabat. causa tam pravae morae ut Mucianum oppe-
|
|
rirentur. nec defuere qui Antonium suspicionibus arguerent
|
|
tamquam dolo cunctantem post secretas Vitellii epistulas,
|
5
|
quibus consulatum et nubilem filiam et dotalis opes pretium
|
|
proditionis offerebat. alii ficta haec et in gratiam Muciani
|
|
composita; quidam omnium id ducum consilium fuisse, osten-
|
|
tare potius urbi bellum quam inferre, quando validissimae
|
|
cohortes a Vitellio descivissent, et abscisis omnibus praesi-
|
10
|
diis cessurus imperio videbatur: sed cuncta festinatione,
|
|
deinde ignavia Sabini corrupta, qui sumptis temere armis
|
|
munitissimam Capitolii arcem et ne magnis quidem exerciti-
|
|
bus expugnabilem adversus tris cohortis tueri nequivisset.
|
|
haud facile quis uni adsignaverit culpam quae omnium fuit.
|
15
|
nam et Mucianus ambiguis epistulis victores morabatur, et
|
|
Antonius praepostero obsequio, vel dum regerit invidiam,
|
|
crimen meruit; ceterique duces dum peractum bellum putant,
|
|
finem eius insignivere. ne Petilius quidem Cerialis, cum mille
|
|
equitibus praemissus, ut transversis itineribus per agrum
|
20
|
Sabinum Salaria via urbem introiret, satis maturaverat, donec
|
|
obsessi Capitolii fama cunctos simul exciret.
|
|