| Antonius per Flaminiam ad Saxa rubra multo iam | 3.79.1 |
| noctis serum auxilium venit. illic interfectum Sabinum, con- | |
| flagrasse Capitolium, tremere urbem, maesta omnia accepit; | |
| plebem quoque et servitia pro Vitellio armari nuntiabatur. et | |
| Petilio Ceriali equestre proelium adversum fuerat; namque | 5 |
| incautum et tamquam ad victos ruentem Vitelliani, interiectus | |
| equiti pedes, excepere. pugnatum haud procul urbe inter | |
| aedificia hortosque et anfractus viarum, quae gnara Vitel- | |
| lianis, incomperta hostibus metum fecerant. neque omnis | |
| eques concors, adiunctis quibusdam, qui nuper apud Narniam | 10 |
| dediti fortunam partium speculabantur. capitur praefectus | |
| alae Iulius Flavianus; ceteri foeda fuga consternantur, non | |
| ultra Fidenas secutis victoribus. |