| Eo successu studia populi aucta; vulgus urbanum | 3.80.1 |
| arma cepit. paucis scuta militaria, plures raptis quod cui- | |
| que obvium telis signum pugnae exposcunt. agit grates Vi- | |
| tellius et ad tuendam urbem prorumpere iubet. mox vocato | |
| senatu deliguntur legati ad exercitus ut praetexto rei publi- | 5 |
| cae concordiam pacemque suaderent. varia legatorum sors | |
| fuit. qui Petilio Ceriali occurrerant extremum discrimen | |
| adiere, aspernante milite condiciones pacis. vulneratur prae- | |
| tor Arulenus Rusticus: auxit invidiam super violatum legati | |
| praetorisque nomen propria dignatio viri. pulsantur comites, | 10 |
| occiditur proximus lictor, dimovere turbam ausus: et ni dato | |
| a duce praesidio defensi forent, sacrum etiam inter exteras | |
| gentis legatorum ius ante ipsa patriae moenia civilis rabies | |
| usque in exitium temerasset. aequioribus animis accepti sunt | |
| qui ad Antonium venerant, non quia modestior miles, sed | 15 |
| duci plus auctoritatis. |