| Patrem illi . . . Luceriam. septimum et quinquagensimum | 3.86.1 |
| aetatis annum explebat, consulatum, sacerdotia, nomen lo- | |
| cumque inter primores nulla sua industria, sed cuncta patris | |
| claritudine adeptus. principatum ei detulere qui ipsum non | |
| noverant: studia exercitus raro cuiquam bonis artibus quae- | 5 |
| sita perinde adfuere quam huic per ignaviam. inerat tamen | |
| simplicitas ac liberalitas, quae, ni adsit modus, in exitium | |
| vertuntur. amicitias dum magnitudine munerum, non con- | |
| stantia morum contineri putat, meruit magis quam habuit. | |
| rei publicae haud dubie intererat Vitellium vinci, sed impu- | 10 |
| tare perfidiam non possunt qui Vitellium Vespasiano prodi- | |
| dere, cum a Galba descivissent. | |
| Praecipiti in occasum die ob pavorem magistratuum se- | |
| natorumque, qui dilapsi ex urbe aut per domos clientium se- | |
| met occultabant, vocari senatus non potuit. Domitianum, | 15 |
| postquam nihil hostile metuebatur, ad duces partium pro- | |
| gressum et Caesarem consalutatum miles frequens utque erat | |
| in armis in paternos penatis deduxit. |