| Ignarus interim Galba et sacris intentus fatigabat | 1.29.1 |
| alieni iam imperii deos, cum adfertur rumor rapi in castra | |
| incertum quem senatorem, mox Othonem esse qui rapere- | |
| tur, simul ex tota urbe, ut quisque obvius fuerat, alii formi- | |
| dine augentes, quidam minora vero, ne tum quidem obliti | 5 |
| adulationis. igitur consultantibus placuit pertemptari animum | |
| cohortis, quae in Palatio stationem agebat, nec per ipsum | |
| Galbam, cuius integra auctoritas maioribus remediis serva- | |
| batur. Piso pro gradibus domus vocatos in hunc modum ad- | |
| locutus est: 'sextus dies agitur, commilitones, ex quo igna- | 10 |
| rus futuri, et sive optandum hoc nomen sive timendum erat, | |
| Caesar adscitus sum. quo domus nostrae aut rei publicae fato | |
| in vestra manu positum est, non quia meo nomine tristiorem | |
| casum paveam, ut qui adversas res expertus cum maxime | |
| discam ne secundas quidem minus discriminis habere: patris | 15 |
| et senatus et ipsius imperii vicem doleo, si nobis aut perire | |
| hodie necesse est aut, quod aeque apud bonos miserum est, | |
| occidere. solacium proximi motus habebamus incruentam | |
| urbem et res sine discordia translatas: provisum adoptione vi- | |
| debatur ut ne post Galbam quidem bello locus esset.' | 20 |