| 'Nihil adrogabo mihi nobilitatis aut modestiae; neque | 1.30.1 |
| enim relatu virtutum in comparatione Othonis opus est. vi- | |
| tia, quibus solis gloriatur, evertere imperium, etiam cum | |
| amicum imperatoris ageret. habitune et incessu an illo mu- | |
| liebri ornatu mereretur imperium? falluntur quibus luxuria | 5 |
| specie liberalitatis imponit: perdere iste sciet, donare ne- | |
| sciet. stupra nunc et comissationes et feminarum coetus vol- | |
| vit animo: haec principatus praemia putat, quorum libido ac | |
| voluptas penes ipsum sit, rubor ac dedecus penes omnis; | |
| nemo enim umquam imperium flagitio quaesitum bonis arti- | 10 |
| bus exercuit. Galbam consensus generis humani, me Galba | |
| consentientibus vobis Caesarem dixit. si res publica et se- | |
| natus et populus vacua nomina sunt, vestra, commilitones, | |
| interest ne imperatorem pessimi faciant. legionum seditio | |
| adversus duces suos audita est aliquando: vestra fides fama- | 15 |
| que inlaesa ad hunc diem mansit. et Nero quoque vos desti- | |
| tuit, non vos Neronem. minus triginta transfugae et deser- | |
| tores, quos centurionem aut tribunum sibi eligentis nemo | |
| ferret, imperium adsignabunt? admittitis exemplum et quie- | |
| scendo commune crimen facitis? transcendet haec licentia in | 20 |
| provincias, et ad nos scelerum exitus, bellorum ad vos per- | |
| tinebunt. nec est plus quod pro caede principis quam quod | |
| innocentibus datur, sed proinde a nobis donativum ob fidem | |
| quam ab aliis pro facinore accipietis.' |