Dilapsis speculatoribus cetera cohors non aspernata 1.31.1
contionantem, ut turbidis rebus evenit, forte magis et nullo
adhuc consilio rapit signa <quam>, quod postea creditum est,
insidiis et simulatione. missus et Celsus Marius ad electos
Illyrici exercitus, Vipsania in porticu tendentis; praeceptum 5
Amullio Sereno et Domitio Sabino primipilaribus, ut Germa-
nicos milites e Libertatis atrio accerserent. legioni classicae
diffidebatur, infestae ob caedem commilitonum, quos primo
statim introitu trucidaverat Galba. pergunt etiam in castra
praetorianorum tribuni Cetrius Severus, Subrius Dexter, 10
Pompeius Longinus, si incipiens adhuc et necdum adulta
seditio melioribus consiliis flecteretur. tribunorum Subrium
et Cetrium adorti milites minis, Longinum manibus coercent
exarmantque, quia non ordine militiae, sed e Galbae amicis,
fidus principi suo et desciscentibus suspectior erat. legio 15
classica nihil cunctata praetorianis adiungitur; Illyrici exer-
citus electi Celsum infestis pilis proturbant. Germanica ve-
xilla diu nutavere, invalidis adhuc corporibus et placatis ani-
mis, quod eos a Nerone Alexandriam praemissos atque inde
rursus longa navigatione aegros impensiore cura Galba re- 20
fovebat.