| Miserat et Mucianus epistulas ad senatum, quae ma- | 4.4.1 |
| teriam sermonibus praebuere. si privatus esset, cur publice | |
| loqueretur? potuisse eadem paucos post dies loco senten- | |
| tiae dici. ipsa quoque insectatio in Vitellium sera et sine | |
| libertate: id vero erga rem publicam superbum, erga prin- | 5 |
| cipem contumeliosum, quod in manu sua fuisse imperium do- | |
| natumque Vespasiano iactabat. ceterum invidia in occulto, | |
| adulatio in aperto erant: multo cum honore verborum Muciano | |
| triumphalia de bello civium data, sed in Sarmatas expeditio | |
| fingebatur. adduntur Primo Antonio consularia, Cornelio | 10 |
| Fusco et Arrio Varo praetoria insignia. mox deos respexere; | |
| restitui Capitolium placuit. eaque omnia Valerius Asiaticus | |
| consul designatus censuit: ceteri vultu manuque, pauci, | |
| quibus conspicua dignitas aut ingenium adulatione exercitum, | |
| compositis orationibus adsentiebantur. ubi ad Helvidium Pri- | 15 |
| scum praetorem designatum ventum, prompsit sententiam ut | |
| honorificam in bonum principem, * * falsa aberant, et studiis | |
| senatus attollebatur. isque praecipuus illi dies magnae of- | |
| fensae initium et magnae gloriae fuit. |