| Res poscere videtur, quoniam iterum in mentionem | 4.5.1 |
| incidimus viri saepius memorandi, ut vitam studiaque eius, | |
| et quali fortuna sit usus, paucis repetam. Helvidius Priscus | |
| [regione Italiae Carecina] e municipio Cluviis, patre, qui or- | |
| dinem primi pili duxisset, ingenium inlustre altioribus studiis | 5 |
| iuvenis admodum dedit, non, ut plerique, ut nomine ma- | |
| gnifico segne otium velaret, sed quo firmior adversus for- | |
| tuita rem publicam capesseret. doctores sapientiae secutus | |
| est, qui sola bona quae honesta, mala tantum quae turpia, | |
| potentiam nobilitatem ceteraque extra animum neque bonis | 10 |
| neque malis adnumerant. quaestorius adhuc a Paeto Thrasea | |
| gener delectus e moribus soceri nihil aeque ac libertatem | |
| hausit, civis, senator, maritus, gener, amicus, cunctis vitae | |
| officiis aequabilis, opum contemptor, recti pervicax, con- | |
| stans adversus metus. | 15 |