| Erant quibus adpetentior famae videretur, quando | 4.6.1 |
| etiam sapientibus cupido gloriae novissima exuitur. ruina so- | |
| ceri in exilium pulsus, ut Galbae principatu rediit, Marcellum | |
| Eprium, delatorem Thraseae, accusare adgreditur. ea ultio, | |
| incertum maior an iustior, senatum in studia diduxerat: nam | 5 |
| si caderet Marcellus, agmen reorum sternebatur. primo minax | |
| certamen et egregiis utriusque orationibus testatum; mox | |
| dubia voluntate Galbae, multis senatorum deprecantibus, | |
| omisit Priscus, variis, ut sunt hominum ingenia, sermonibus | |
| moderationem laudantium aut constantiam requirentium. | 10 |
| Ceterum eo senatus die quo de imperio Vespasiani cen- | |
| sebant, placuerat mitti ad principem legatos. hinc inter Hel- | |
| vidium et Eprium acre iurgium: Priscus eligi nominatim a | |
| magistratibus iuratis, Marcellus urnam postulabat, quae con- | |
| sulis designati sententia fuerat. | 15 |