| Sed Marcelli studium proprius rubor excitabat ne aliis | 4.7.1 |
| electis posthabitus crederetur. paulatimque per altercatio- | |
| nem ad continuas et infestas orationes provecti sunt, quae- | |
| rente Helvidio quid ita Marcellus iudicium magistratuum | |
| pavesceret: esse illi pecuniam et eloquentiam, quis multos | 5 |
| anteiret, ni memoria flagitiorum urgeretur. sorte et urna | |
| mores non discerni: suffragia et existimationem senatus re- | |
| perta ut in cuiusque vitam famamque penetrarent. pertinere | |
| ad utilitatem rei publicae, pertinere ad Vespasiani honorem, | |
| occurrere illi quos innocentissimos senatus habeat, qui ho- | 10 |
| nestis sermonibus auris imperatoris imbuant. fuisse Vespa- | |
| siano amicitiam cum Thrasea, Sorano, Sentio; quorum ac- | |
| cusatores etiam si puniri non oporteat, ostentari non debere. | |
| hoc senatus iudicio velut admoneri principem quos probet, | |
| quos reformidet. nullum maius boni imperii instrumentum | 15 |
| quam bonos amicos esse. satis Marcello quod Neronem in | |
| exitium tot innocentium impulerit: frueretur praemiis et im- | |
| punitate, Vespasianum melioribus relinqueret. |