| Marcellus non suam sententiam impugnari, sed con- | 4.8.1 |
| sulem designatum censuisse dicebat, secundum vetera exem- | |
| pla quae sortem legationibus posuissent, ne ambitioni aut | |
| inimicitiis locus foret. nihil evenisse cur antiquitus instituta | |
| exolescerent aut principis honor in cuiusquam contumeliam | 5 |
| verteretur; sufficere omnis obsequio. id magis vitandum | |
| ne pervicacia quorundam inritaretur animus novo principatu | |
| suspensus et vultus quoque ac sermones omnium circumspe- | |
| ctans. se meminisse temporum quibus natus sit, quam civi- | |
| tatis formam patres avique instituerint; ulteriora mirari, prae- | 10 |
| sentia sequi; bonos imperatores voto expetere, qualiscum- | |
| que tolerare. non magis sua oratione Thraseam quam iudi- | |
| cio senatus adflictum; saevitiam Neronis per eius modi imagi- | |
| nes inlusisse, nec minus sibi anxiam talem amicitiam quam | |
| aliis exilium. denique constantia fortitudine Catonibus et | 15 |
| Brutis aequaretur Helvidius: se unum esse ex illo senatu, | |
| qui simul servierit. suadere etiam Prisco ne supra principem | |
| scanderet, ne Vespasianum senem triumphalem, iuvenum | |
| liberorum patrem, praeceptis coerceret. quo modo pessimis | |
| imperatoribus sine fine dominationem, ita quamvis egregiis | 20 |
| modum libertatis placere. haec magnis utrimque contentio- | |
| nibus iactata diversis studiis accipiebantur. vicit pars quae | |
| sortiri legatos malebat, etiam mediis patrum adnitentibus re- | |
| tinere morem; et splendidissimus quisque eodem inclinabat | |
| metu invidiae, si ipsi eligerentur. | 25 |