| Clara ea victoria in praesens, in posterum usui; ar- | 4.17.1 |
| maque et navis, quibus indigebant, adepti magna per Ger- | |
| manias Galliasque fama libertatis auctores celebrabantur. | |
| Germaniae statim misere legatos auxilia offerentis: Gallia- | |
| rum societatem Civilis arte donisque adfectabat, captos co- | 5 |
| hortium praefectos suas in civitates remittendo, cohortibus, | |
| abire an manere mallent, data potestate. manentibus hono- | |
| rata militia, digredientibus spolia Romanorum offerebantur: | |
| simul secretis sermonibus admonebat malorum, quae tot an- | |
| nis perpessi miseram servitutem falso pacem vocarent. Ba- | 10 |
| tavos, quamquam tributorum expertis, arma contra commu- | |
| nis dominos cepisse; prima acie fusum victumque Romanum. | |
| quid si Galliae iugum exuant? quantum in Italia reliquum? | |
| provinciarum sanguine provincias vinci. ne Vindicis aciem | |
| cogitarent: Batavo equite protritos Aeduos Arvernosque; | 15 |
| fuisse inter Verginii auxilia Belgas, vereque reputantibus | |
| Galliam suismet viribus concidisse. nunc easdem omnium par- | |
| tis, addito si quid militaris disciplinae in castris Romano- | |
| rum viguerit; esse secum veteranas cohortis, quibus nuper | |
| Othonis legiones procubuerint. servirent Syria Asiaque et | 20 |
| suetus regibus Oriens: multos adhuc in Gallia vivere ante | |
| tributa genitos. nuper certe caeso Quintilio Varo pulsam e | |
| Germania servitutem, nec Vitellium principem sed Caesarem | |
| Augustum bello provocatum. libertatem natura etiam mutis | |
| animalibus datam, virtutem proprium hominum bonum; deos | 25 |
| fortioribus adesse: proinde arriperent vacui occupatos, in- | |
| tegri fessos. dum alii Vespasianum, alii Vitellium foveant, |