| Civilis dolo grassandum ratus incusavit ultro prae- | 4.16.1 |
| fectos quod castella deseruissent: se cum cohorte, cui prae- | |
| erat, Canninefatem tumultum compressurum, illi sua quis- | |
| que hiberna repeterent. subesse fraudem consilio et disper- | |
| sas cohortis facilius opprimi, nec Brinnonem ducem eius | 5 |
| belli, sed Civilem esse patuit, erumpentibus paulatim indiciis, | |
| quae Germani, laeta bello gens, non diu occultaverant. ubi | |
| insidiae parum cessere, ad vim transgressus Canninefatis, | |
| Frisios, Batavos propriis cuneis componit: derecta ex di- | |
| verso acies haud procul a flumine Rheno et obversis in ho- | 10 |
| stem navibus, quas incensis castellis illuc adpulerant. nec | |
| diu certato Tungrorum cohors signa ad Civilem transtulit, | |
| perculsique milites improvisa proditione a sociis hostibusque | |
| caedebantur. eadem etiam <in> navibus perfidia: pars remigum | |
| e Batavis tamquam imperitia officia nautarum propugnato- | 15 |
| rumque impediebant; mox contra tendere et puppis hostili | |
| ripae obicere: ad postremum gubernatores centurionesque, | |
| nisi eadem volentis, trucidant, donec universa quattuor et | |
| viginti navium classis transfugeret aut caperetur. |