| Magno cum adsensu auditus barbaro ritu et patriis | 4.15.1 |
| execrationibus universos adigit. missi ad Canninefatis qui | |
| consilia sociarent. ea gens partem insulae colit, origine lin- | |
| gua virtute par Batavis; numero superantur. mox occultis | |
| nuntiis pellexit Britannica auxilia, Batavorum cohortis mis- | 5 |
| sas in Germaniam, ut supra rettulimus, ac tum Mogontiaci | |
| agentis. erat in Canninefatibus stolidae audaciae Brinno, | |
| claritate natalium insigni; pater eius multa hostilia ausus | |
| Gaianarum expeditionum ludibrium impune spreverat. igitur | |
| ipso rebellis familiae nomine placuit impositusque scuto more | 10 |
| gentis et sustinentium umeris vibratus dux deligitur. statim- | |
| que accitis Frisiis (transrhenana gens est) duarum cohor- | |
| tium hiberna proximo †occupata† Oceano inrumpit. nec pro- | |
| viderant impetum hostium milites, nec, si providissent, satis | |
| virium ad arcendum erat: capta igitur ac direpta castra. | 15 |
| dein vagos et pacis modo effusos lixas negotiatoresque Ro- | |
| manos invadunt. simul excidiis castellorum imminebant, quae | |
| a praefectis cohortium incensa sunt, quia defendi nequibant. | |
| signa vexillaque et quod militum in superiorem insulae par- | |
| tem congregantur, duce Aquilio primipilari, nomen magis | 20 |
| exercitus quam robur: quippe viribus cohortium abductis | |
| Vitellius e proximis Nerviorum Germanorumque pagis segnem | |
| numerum armis oneraverat. |