| Dilapsis speculatoribus cetera cohors non aspernata | 1.31.1 |
| contionantem, ut turbidis rebus evenit, forte magis et nullo | |
| adhuc consilio rapit signa <quam>, quod postea creditum est, | |
| insidiis et simulatione. missus et Celsus Marius ad electos | |
| Illyrici exercitus, Vipsania in porticu tendentis; praeceptum | 5 |
| Amullio Sereno et Domitio Sabino primipilaribus, ut Germa- | |
| nicos milites e Libertatis atrio accerserent. legioni classicae | |
| diffidebatur, infestae ob caedem commilitonum, quos primo | |
| statim introitu trucidaverat Galba. pergunt etiam in castra | |
| praetorianorum tribuni Cetrius Severus, Subrius Dexter, | 10 |
| Pompeius Longinus, si incipiens adhuc et necdum adulta | |
| seditio melioribus consiliis flecteretur. tribunorum Subrium | |
| et Cetrium adorti milites minis, Longinum manibus coercent | |
| exarmantque, quia non ordine militiae, sed e Galbae amicis, | |
| fidus principi suo et desciscentibus suspectior erat. legio | 15 |
| classica nihil cunctata praetorianis adiungitur; Illyrici exer- | |
| citus electi Celsum infestis pilis proturbant. Germanica ve- | |
| xilla diu nutavere, invalidis adhuc corporibus et placatis ani- | |
| mis, quod eos a Nerone Alexandriam praemissos atque inde | |
| rursus longa navigatione aegros impensiore cura Galba re- | 20 |
| fovebat. |