| Sic mitigatis animis Bonnam, hiberna primae legio- | 4.25.1 |
| nis, ventum. infensior illic miles culpam cladis in Hordeo- | |
| nium vertebat: eius iussu derectam adversus Batavos aciem, | |
| tamquam a Mogontiaco legiones sequerentur; eiusdem pro- | |
| ditione caesos, nullis supervenientibus auxiliis: ignota haec | 5 |
| ceteris exercitibus neque imperatori suo nuntiari, cum ad- | |
| cursu tot provinciarum extingui repens perfidia potuerit. | |
| Hordeonius exemplaris omnium litterarum, quibus per Gal- | |
| lias Britanniamque et Hispanias auxilia orabat, exercitui re- | |
| citavit instituitque pessimum facinus, ut epistulae aquiliferis | 10 |
| legionum traderentur, a quis ante militi quam ducibus lege- | |
| bantur. tum e seditiosis unum vinciri iubet, magis usurpandi | |
| iuris, quam quia unius culpa foret. motusque Bonna exercitus | |
| in coloniam Agrippinensem, adfluentibus auxiliis Gallorum, | |
| qui primo rem Romanam enixe iuvabant: mox valescentibus | 15 |
| Germanis pleraeque civitates adversum nos arma <sumpsere> | |
| spe libertatis et, si exuissent servitium, cupidine imperitandi. | |
| gliscebat iracundia legionum, nec terrorem unius militis vin- | |
| cula indiderant: quin idem ille arguebat ultro conscientiam | |
| ducis, tamquam nuntius inter Civilem Flaccumque falso cri- | 20 |
| mine testis veri opprimeretur. conscendit tribunal Vocula | |
| mira constantia, prensumque militem ac vociferantem duci | |
| ad supplicium iussit: et dum mali pavent, optimus quisque | |
| iussis paruere. exim consensu ducem Voculam poscentibus, | |
| Flaccus summam rerum ei permisit. | 25 |