| Sed discordis animos multa efferabant: inopia sti- | 4.26.1 |
| pendii frumentique et simul dilectum tributaque Galliae asper- | |
| nantes, Rhenus incognita illi caelo siccitate vix navium pa- | |
| tiens, arti commeatus, dispositae per omnem ripam stationes | |
| quae Germanos vado arcerent, eademque de causa minus | 5 |
| frugum et plures qui consumerent. apud imperitos prodigii | |
| loco accipiebatur ipsa aquarum penuria, tamquam nos amnes | |
| quoque et vetera imperii munimenta desererent: quod in pace | |
| fors seu natura, tunc fatum et ira dei vocabatur. | |
| Ingressis Novaesium sexta decima legio coniungitur. ad- | 10 |
| ditus Voculae in partem curarum Herennius Gallus legatus; | |
| nec ausi ad hostem pergere * * (loco Gelduba nomen est) | |
| castra fecere. ibi struenda acie, muniendo vallandoque et | |
| ceteris belli meditamentis militem firmabant. utque praeda | |
| ad virtutem accenderetur, in proximos Cugernorum pagos, | 15 |
| qui societatem Civilis acceperant, ductus a Vocula exercitus; | |
| pars cum Herennio Gallo permansit. |