| At Civilem immensis auctibus universa Germania ex- | 4.28.1 |
| tollebat, societate nobilissimis obsidum firmata. ille, ut cui- | |
| que proximum, vastari Vbios Trevirosque, et aliam manum | |
| Mosam amnem transire iubet, ut Menapios et Morinos et ex- | |
| trema Galliarum quateret. actae utrobique praedae, infestius | 5 |
| in Vbiis, quod gens Germanicae originis eiurata patria [Ro- | |
| manorum nomen] Agrippinenses vocarentur. caesae cohor- | |
| tes eorum in vico Marcoduro incuriosius agentes, quia procul | |
| ripa aberant. nec quievere Vbii quo minus praedas e Ger- | |
| mania peterent, primo impune, dein circumventi sunt, per | 10 |
| omne id bellum meliore usi fide quam fortuna. contusis Vbiis | |
| gravior et successu rerum ferocior Civilis obsidium legionum | |
| urgebat, intentis custodiis ne quis occultus nuntius venien- | |
| tis auxilii penetraret. machinas molemque operum Batavis | |
| delegat: Transrhenanos proelium poscentis ad scindendum | 15 |
| vallum ire detrusosque redintegrare certamen iubet, supe- | |
| rante multitudine et facili damno. |