| Nec finem labori nox attulit: congestis circum lignis | 4.29.1 |
| accensisque, simul epulantes, ut quisque vino incaluerat, ad | |
| pugnam temeritate inani ferebantur. quippe ipsorum tela per | |
| tenebras vana: Romani conspicuam barbarorum aciem, et si | |
| quis audacia aut insignibus effulgens, ad ictum destinabant. | 5 |
| intellectum id Civili et restincto igne misceri cuncta tenebris | |
| et armis iubet. tum vero strepitus dissoni, casus incerti, ne- | |
| que feriendi neque declinandi providentia: unde clamor acci- | |
| derat, circumagere corpora, tendere artus; nihil prodesse | |
| virtus, fors cuncta turbare et ignavorum saepe telis fortissimi | 10 |
| cadere. apud Germanos inconsulta ira: Romanus miles peri- | |
| culorum gnarus ferratas sudis, gravia saxa non forte iacie- | |
| bat. ubi sonus molientium aut adpositae scalae hostem in | |
| manus dederant, propellere umbone, pilo sequi; multos in | |
| moenia egressos pugionibus fodere. sic exhausta nocte no- | 15 |
| vam aciem dies aperuit. |