| Lectae deinde pro contione epistulae Antonii ad Ci- | 4.32.1 |
| vilem suspiciones militum inritavere, tamquam ad socium | |
| partium scriptae et de Germanico exercitu hostiliter. mox | |
| adlatis Geldubam in castra nuntiis eadem dicta factaque, et | |
| missus cum mandatis Montanus ad Civilem ut absisteret | 5 |
| bello neve externa armis falsis velaret: si Vespasianum iu- | |
| vare adgressus foret, satis factum coeptis. ad ea Civilis primo | |
| callide: post ubi videt Montanum praeferocem ingenio para- | |
| tumque in res novas, orsus a questu periculisque quae per | |
| quinque et viginti annos in castris Romanis exhausisset, | 10 |
| 'egregium' inquit 'pretium laborum recepi, necem fratris et | |
| vincula mea et saevissimas huius exercitus voces, quibus ad | |
| supplicium petitus iure gentium poenas reposco. vos autem | |
| Treviri ceteraeque servientium animae, quod praemium effusi | |
| totiens sanguinis expectatis nisi ingratam militiam, immortalia | 15 |
| tributa, virgas, securis et dominorum ingenia? en ego prae- | |
| fectus unius cohortis et Canninefates Batavique, exigua Gal- | |
| liarum portio, vana illa castrorum spatia excidimus vel | |
| saepta ferro fameque premimus. denique ausos aut libertas | |
| sequetur aut victi idem erimus.' sic accensum, sed molliora | 20 |
| referre iussum dimittit: ille ut inritus legationis redit, cetera | |
| dissimulans, quae mox erupere. |